Memoriale n. 49, fól. 29.
Ad Hieronymum Paulum Petrus Michael Carbonellus hanc epistolam mittit ubi scribuntur Regie preeminentie et auctoritates officii Regii Archivi apud urbem Barcinonensem cui nuper est prefectus nec non contra suos obtrectatos res versipellesque.
Petrus Michael Carbonellus Hieronymo Paulo clarissimi viii Jacobi Pauli civilis iuris consultissimi gnato suavissimo S. P. D. Superioribus diebus ternas ad te litteras tabellario dedi latino sermone editas quibus respondere usque hac distulisti. Ego quidem sine intermissione litteras scribo tu vero contra mi Hieronyme obmutescis iam diu quod mihi non parum molestum est. Si latine rescripseris una saltem lineola contentus ero. Non te ignarum arbitror quo pacto sacris scriniis Regis que vulgo Regium Archivum vocant fuerim per Regiam maiestatem prepositus verum enimvero id te scire velim pallaciam maliciam invidiam mortalium hac tempestate indies in me adeo vigere ut obtrectatorum morsus vipereos effugere haud valeam emuli undique assunt qui vitam qui mores qui acciones meas suis morsibus lacerare audeant. Quicquid in buccam venit in me expectorare non verentur intuentes nam quipiam eorum me uti officio Scribe domini Regis id pati non possunt inquiunt namque Jacobum Garciam amicum et contubernalem nostrum carissimum aliosque in huiusmodi Archivi officio predecessores nusquam usos fuisse licet concedant eum qui Archinotarius sive Archivarius est seu claves ipsius Regii Archivi tenens domini Regis Scribam (quem vulgo mandati Scribam apellant) semper existere. Bartholomeus profecto Verinus vir doctissimus ac inacte virtutis Consiliarius ac Regens Cancellariam domini Regis qui me imprimis amat charumque habet cupiens me ad tam honestum exercitium admitti priusque ad id me introduceret videre et perlegere voluit una cum egregio ac prefacundo viro Joanne Peyrono Locumtenente prothonotarii Domini Regis an is Jacobus Garcias predecessor meus officio Scribe mandati uteretur nec ne. Ego sane ut eorum desyderio satisffacere et ab horum conscribarum Regiorum morsibus cavere valerem haud incuria maximis matutis singulis diebus etiam festis Regum regesta in eodem Archivo Regio recondita volvere et revolvere enixus suin et quum iam nihil in hac re comperiissem post omnipotentem Deum (quem pre ceteris venerari amarique oportet) Sanctum divumque Angelum Raphaelem mihi patronum tutorem defensorem deligens amore gratia et benivolentia sua multa decreta que vulgo mandata nuncupant in actis et Regiis litteris tam per Jacobum Gartiam quam alios predecessores in hoc Archivo apposita (que in ipsis regestis exarantur eosque hoc officium exercuisse) multo tempore comperi. Que omnia et Bartholomeo Verino et Joanni Peyrono quos prediximus Item Joanni Villario eloquentissimo viro tibi et mihi amico et necessario precipuo ac Petro Bancells (Baucells) Locumtenente Magistri rationalis viro utique circunspecto iucundissime commostravi quippe qui sua virtute ab adversariis meis in omnes partes ad me defendendum putant. Idcirco ut mihi et successoribus meis in ipso Archivi officio tanquam lumen ardeat aeterneque memoriae commendetur hanc rem omnem in papyro folio impreso in Armariis Catalonie (ubi pleraque ad huiusmodi offitium pertinentia manu propria annotavi) depingere mihi placuit. Te etiam qui alter ego es harum rerum compotem facere. Vale decus et unicum solatium meum antiquitatumque amator. Pridie Calendas Maias anno Christiane Religionis MCCCC septuogesimo septimo. Ex urbe Barcinone.

Documento 9