Archivo General de la Corona
de Aragón.
N. 28 de la caja primera, fol. 28.
SUPER FACTO EXPULSIONIS HERETICORUM JUDEORUMQUE AB OMNIBUS TERRIS REGIS CASTELLAE ARAGONUM LEGIONIS SICILIAE GRANATAE ET ÇETERA AC SUPER DEDITIONE REGNI GRANATAE ATQUE PACE FIRMATA INTER IPSUM REGEM NOSTRUM ET REGEM FRANCORUM NEC NON RECUPERATIONE COMITATUUM RUSCINONIS ET CERRITANIAE ETIAMQUE ALIIS PRO PACE SERVANDA MEMORATU DIGNIS PLERAQUE ALIA HIC DESCRIBUNTUR.
EPISTOLA.
Petrus Michael Carbonellus Michaeli Perez Almaçan invictissimi et religiosissimi ac potentissimi Hispaniae Regis Secretario imprimis docto P. S. D. Quum res secundas in dies magis atque magis Caesarem nostrum assequi intelligam gaudeo equidem haud mediocriter et quantum possum ex corde congratulor tantae Maiestati. Quid autem pulchrius quid laudabilius quid immortalitate dignius quam inimicitias tollere? quam benefacere? quam injuriam propulsare? Non ne haec sunt
Regi nostro insita? Quippe qui triginta annis et amplius ab Ruscinonis et Cerritaniae Comitatibus divique nominis Serenissimus Rex Joannes genitor suus spoliati fuere nunc vero recuperati. Sed si illorum recuperationis formam ac nostri Regis egregia facinora omnia enumerare velim tempus deficeret prolixiorque essem. Veruntamen haud possum continere quin de ipsius gestis quicquam memoratu dignum conscribam. Ipse nam Rex noster conferre manum in Sarracenos septem annis et amplius non cessavit immo die secundo januarii anno salulis millesimo quadringentesimo
nonagesimo secundo (1492) totum Granatae civitatem tubis clangentibus et pompa permagna illic adhibita personaliter intravit eodemque anno MCCCCXXXXII (1442) judeos omnes ab regnis et terris suis universis expulit tanquam pestes mortiferas. Quid amplius. Superioribus annis etiam impresentiarum ut verus fidei catholicae cultor ob Christi ac sacratissime eius matris virginis
Mariae decus ac famulatum. Hereticos omnes intra ditionem suam sistentes insecutus fuit ac flammis supponi fecit atque abegit. Deinde quum cuperet rem publicam omnem pace perfrui Secretarium suum virum quam clarissimum Joannem Columbam (cuius tu alumnus es et haec non ignoras) ad Francorum Regem misit ut de recuperatione Comitatuum Ruscinonis et Ceritaniae atque pace cum ipso Francorum Rege texeret. Sciebat nam hic Rex noster sapientissimus nullam victoriam esse majorem nullam illustriorem quam se ipsum vincere nec non violentum nihil diuturnum. Quippe qui Deo opitulante solertiaque et auspicatu huius nostrae Columbae ab Rege Francorum hos comitatus (ut memoravimus) recuperavit. Sic quod pax Hispaniae restituta est. Tandem his exactis hic Rex noster cum praeclarissima et religiosissima coniuge sua Regina Helisabet fausto ille die veneris XIII huius currentis mensis septembris Perpinianum intravit magna comitante caterva. Quo fit ut jussu Regum haec pax tam expectata et Barcinonae et in terris Hispaniae atque Francia tubarum clangoribus maximoque aplausu vulgata est. Quid ergo praestantius? Quid admirabilius excogitari possit principe prudentissimo justissimo fortissimo? Quippe qui et Francorum Rex gratiam inter ipsos et suas universas plebes reconciliarint tanquam decus maximum et praesidia arcesque munitissimae Regnorum. Nam nihil esse diuturnum potest quod simultati quod odio quod discordiae sit obnoxium. Quid vero Macedonum imperium aliaque olim imperia excellentiora perdiderit quam latens odium inimiciciae et bellorum atque pugnarum genera quam plurima quae inter hos potentissimos Reges sperabantur atroscissima nisi pax intercessiset. Beata nam sunt Regna civitates castella et oppida quae in pace bellum timent. Nam varia est fortuna belli. Vidisti nunquid Regem hunc nostrum multitudine rerum opprimi? aut varietate negotiorum confundi? aut agendorum magnitudine superari? Magna est equidem sapientia sua quandoquidem scit providere futuris voluit propterea cum Francorum Rege pacem inire haut bellum ut aliqui opinabantur. Hanc igitur pacem servandam docet Virgilius beato Aurelio Augustino referente. «Tu regere imperio populos Romanae memento. Hae tibi erunt artes pacique imponere morem. Parcere subjectis et debellare superbos. > vult dicere Virgilius (ut didicerim) quod multiplicata Roma AEneas cupiens in orbe dominari quum esset dominus Romae voluit consilium habere quo pacto obtinere valeret desyderium suum nam Orbem ambiens consilium ipsum invenire nequivit. Tandem super hoc cogitavit dicens secum si patrem meum invenire possem ipse consilio suo quietum me poneret quare descendendo ad inferos Patrem invenit. Cui pater Anchises ego inquit scio ad quid venisti fili tu vis scire quo pacto posses in dominio durare dominarique Orbi toti habe in tuo regimine has regulas. In primis pacis tempore omni Populo honestos mores impone sic quod te diligant omnes teque revereantur ac te filiali amore colant et tineant. Item utaris pace et misericordia subjectis parce probis superbosque et impudentissimos repice. Non insulse Leo Papa hoc retulit quodom in sermone. Haec est vera pax a voluntate Dei non dividi et in his quae solius Dei sunt delectari. Et licet haec omnia tu noris quum per te multum sapias tamen fretus amicicia nostra et ut in codice quem tu apud hoc Regium vidisti Archivum ubi agitur de castellis villis oppidis et redditibus praedictorum comitatuum quem ego refeci ut aliqua in illo addidi huiusmodi epistolam ut Franciscus meus et alii litterarum amatores legere valeant memoriaque tenere scribere placuit. Revertamur igitur unde diggressi sumus. Ad Regem nam seu alium in Potentatu existentem pertinet pro pace curam gerere quoniam ad laudem regnantis trahitur si ab omnibus pax ametur. Quid profectu est quod Principem melius prae diceret quam quietus populus concors Senatus et universa res publica morum honestate vestita. Ob hanc causam Fredericus Romanorum Imperatur scripsit omnibus Principibus Marchionibus comitibus aliisque viris honore praeditis nos tam divinas quam humanas leges in suo vigore manere cupientes et ecclesias seu ecclesiarum personas sublevare et ab incursu quorumlibet defensare intendentes quibuscumque personis jus suum conservare volumus et pacem diu desyderatam toti terrae per universas regni partes habendam Regia auctoritate indicimus. Christus igitur qui non solum praefectus est urbibus Mundi immo Rex pacificus veniens in hunc mundum ut commotiones et perturbaciones sedaret et quietaret docuit pacem dedit pacem et reliquit pacem. Legitur autem in Gestis Romanorum quod talis consuetudo inolevit quod quum ibi firmari deberet pax inter veros magnos sive praestantes inter quos esset magna discordia ascendebant montem magnum et altum agnusque ducebatur et occidebatur et in conspectu eorum sanguis illius effundebatur in pacis reformatione ac in signum quod quicumque illorum pacem rumperet maxima de eo vindicta reciperetur sanguisque eius effunderetur. Imponamus itaque manum rebus scilicet quod pax est finis omnium bonorum salusque nostra et Francorum atque aliorum qui cupiunt in pace degere vitam. Per hanc autem et Principes satius? et Reges et viri potentes diutius et firmius regnant dominantur timentur et amantur ac faecundi obeunt facinorisque homines ac sediciosi puniuntur bonique praemiantur regnaque et principatus ac potentatus augentur et ditiores efficiuntur. Et ne verbis immoremur finem facio. Verumtamen si quid in me esse animadverteris quod vel usui tibi aut voluptati futurum putes id omne me facturum intelligas. Ex Regio Archivo Barcinonae pridie Kls. Novembres anno salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo tertio.
Prefatus amicus meus Mich. Perez Almaçan obiit apud oppidum seu locum vulgo appellatum Madrit Regni Castellae die lune decimo aprilis hebdomadae Sanctae anno salutis M. quingentesimo quartodecimo in cuius laudem aeditum fuit epigramma huiusmodi sub tenore (1).
(l) Editum in Regno Castellae per quendam cuius nomen ignoro. Aliud epigramma extensius edidit Regius Archivarius.
DEO TRINO ET UNI.
Michaeli Perez Almaçano a Secretis
Frd. Regis Catholici Clarissimo qui
probitatem Prudentiam ac FIDEM
Tanti Regis imperio ac rebus domi
forisque felicissime ac fortissime gestis.
PAREM HABUIT. (Parece que pone PÁREM, con tilde)
Vixit An .... D. M.
Obiit quarto id. aprilis M. D. XIIII.
Relicto magno sui desiderio ac cundis colacrimantibus.
D. O. M.
Mich. Perez Almaçano Bilbilitano. (1)
Religiosissimi Ferrandi 2i Reg. Aragonum
Secretario pientissimo: Apud opp. Madriti Reg. Cast.
Quarto id. Aprilis. M.D.XIIII. Vita functo.
Gratia Albiona coniuge bene merenti relicta.
P. Mich. Carb. Reg. Archivarius lachrymas
Pro viro tam circunspecto amico effundens.
H. E. F. (1) Nota: quod antiquitus Bilbilis dicta erat Calataiubia urbs qua hic Almaçan ortus erat.
LIBER DESCRIPTIONIS RECONSILIATIONISQUE PURGATIONIS ET CONDEMNATIONIS HERETICORUM ALIAS DE GESTIS HERETICORUM.
Liber descriptionis reconsiliationisque purgationis et condemnationis hereticorum quem ego Petrus Michael Carbonellus Regius Archivarius et Notarius publicus Barcinonae fessus sed non defatigatus sub brevi forma exaravi absque aliquo domini Regis stypendio sed gratis duntaxat et ex voto in Dei laudem ac fidei Catholicae defensionem ac infidelium opprobrium et confussionem et ut memoriae commendentur. Haec enim fateor me habuisse ab originalibus processibus Sancte Inquisitionis factis per reverendos inquisitores haereticae pravitatis tam in civitatibus Barcinonae Taraconae Vici Gerunde et Helnensi quam earum diocesibus. Veruntamen non modo ad verbum excripsi ea quoe latino sermone exarantur quandoquidem processus ipsi haereticorum sunt partim latino sermone et partim vernacula lingua scripti sed etiam mihi placuit alio stylo sine substantiae mutatione illa edere atque excerpere usque ad folium XLVII exclusive id enim feci ad hunc finem ut verborum significationes cognitionesque magis atque magis memoria teneamus. Deinde a praedicto XLVII folio in antea eo modo quo processus hereticorum mihi exhibetur eiusque effectus traditur continuabitur et eius prosecutio fiet nihilo addito nihiloque remoto.
Reverendus Alfonsus Spina hereticae pravitatis inquisitor jussu Regio preeunte voluit et mandavit mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario ut in hoc regesto sive libro continuarem que faciunt pro officio inquisitionis hereticae pravitatis tam privilegia pragmaticas ordinationes statuta et jura quam processiones reconsiliationes gratias absolutiones et condemnationes per eum faciendas seu fieri statuendas et mandandas nominaque omnium et singularium personarum in heretica pravitate deprehensarum juxta ordinem modumque et formam processus inde initiati inserere curarem.
Regia licentia inquirendi adversus hereticos concesa fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in sacra pagina Magistro: pravitatis Hereticae Inquisitori apud provintiam Provintiae a qua heretici fugiendo recedentes Cataloniam petiebant. (Provintiae: Provenza).
Petrus Dei gratia Rex Aragonum Valentiae Maioricarum Sardiniae et Corsicae Comesque Barcinonae Rossilionis et Ceritaniae. Venerabili et religioso fratri Bernardo de Podio ordinis fratrum minorum in Sacra pagina Magistro pravitatis hereticae Inquisitori in provintia Provintiae salutem et dilectionem. Nuper percepto per sanctissimum in Christo Patrem et dominum dominum Innocentium divina providentia papam sextum quod non nulli judei de çaecitate judaica ad lumen Christi verum pervenire cupientes qui sanctum chrisma et baptismum in lavacro regenerationis susceperant ut canes ad vomitum redeuntes nomen Christi sanctum ad fidem ac Ecclesiam sanctam catholicam abnegando deludentes de comitatu Venaysini et aliis locis et terris eidem domino Papae immediate subjectis ac de provintia Provintiae et aliis terris et locis vobis dicto Inquisitori auctoritate apostolica decretis exiverant et fugiendo ad Regnum nostrum Aragonum et terras alias nobis subjectas et ad alia loca atque Regna se transtulerant et in ipsis locis ac Regnis judeisando et secundum perfidum judaicum judeorum ritum vivendo nomen Domini nostri Dei Jesu-Christi et fidem praedictam blasphemando degebant vos inde dominus Papa ad nos et nostram Regiam maiestatem destinavit haec nefandissima crimina expositurus et ad inquirendum cum ipsis neophitis et eorum singulis sexus utriusque de et super omnibus antedictis cum omnibus et singulis emergentibus dependentibus et connexis exinde eosque quos de praedictis culpabiles possitis reperire capiendum carcerandum et puniendum juxta canonicas sanctiones etiam si qui ipsorum sepulti essent exhumandum vos specialiter deputavit ac nobis scripsit ut vobis et vestris favoribus consiliis et auxiliis quibus indigeretis circa praemissa subvenire curaremus prout haec omnia et singula in suis apostolicis litteris tam apertis quam secretis nobis per vos pro parte ipsius domini Papae presentatis et directis plenius continentur et vidimus contineri. Vosque in nostri presentia constitutus praedictis et quibusdam aliis nobis per vos diligenter expositis humiliter nobis supplicastis ut illis et favoribus et consiliis et auxiliis quibus idem dominus noster Papa nobis scripserat pro praedictis vobis favorabiliter per nos et nostros subditos subvenire vellemus. Nos vero ut filius obedientiae et catholicae fidei sedulus zelator cupientes exhortationibus apostolicis condescendere et devotius parere et vestris suplicationibus aequitati consonis et rationi sicut decet favorabiliter annuere ac factis fidei ut fervidus auxiliator assistere vobis fratri Bernardo inquisitori predicto sequendo quantum possumus commode de presenti ipsius domini nostri summi Pontificis voluntatem plenam et liberam licentiam auctoritatem et facultatem damus concedimus et impartimur ac vos quamdiu tamen infra Regna vel terras nostras praesentialiter extiteritis et non alias per vos vel alium seu alios regnicolas tamen nostros cum dictis neophitis sexus utriusque sic ut predicitur judaisantibus et eorum singulis nec non cum quibuscumque aliis judeis et judeabus ac personis aliis etiam christianis et nostrorum regnorum ac terrarum nostrarum incolis qui forsitan dictae apostasiae possunt esse in causa et culpabiles vel vehementer suspecti reperiri de praedictis aut parte eorundem poterunt vel alias vos informare ubilibet infra dicta nostra Regna et quascumque terras alias nobis quomodolibet subjectas inquirere inquisitiones et informationes quascumque tam summarias et secretas quam alias recipere et facere et quoscunque culpabiles aut suspectos de praedictis seu eorum singulis capere incarcerare capique et incarcerari facere eosque corrigere et punire juxta et secundum canonicas sanctiones et alias dictum inquisitionis officium cum omnibus et singulis emergentibus incidentibus dependentibus et connexis ac incumbentibus et necessariis circa predicta et quaelibet eorundem et prout in litteris apostolicis supradictis dictae vestrae commissionis a Sede apostolica habetis in mandatis exercere. Et nihilominus ut facta fidei quae favoribus multifariis promerentur et privilegiata sunt ut canonicae sanctiones attestantur suum sicut decet et optamus Deo placabilem sortiantur effectum universis et singulis officialibus et subditis nostris dictorum nostrorum regnorum et terrarum aliarum et locorum quoruncunque nobis quovismodo sive immediate vel mediate subiectorum praesentibus et futuris et ipsorum cuiuslibet officialium locatenentibus praesentium tenore districte praecipiendo mandamus quatenus ipsi et eorum singuli cum per vos dictum inquisitorem seu deputandum vel deputandos regnicolas tamen nostros super praedictis requirentur vobiscum in captione dictorum judaisantium et aliorum quoruncunque culpabilium vel suspectorum praedictorum ac in praemissis aliis omnibus et singulis exercendis faciendis et complendis assistant et consilium auxilium et favorem vobis et dictis deputandis per vos ad praemissa prebeant carceresque securos et sufficientes vobis assignent et reliqua praestent quae per brachium saeculare inquisitoribus et gerentibus facta fidei praestari et fieri debet et est secundum jura solitum vobisque ac vostris per vos ut praedicitur deputandis de securo et solito conducto provideant quandocunque fuerint requisiti et quoscunque nostros regios et naturales laicos et domiciliatos in regnis vel terris nostris notis ubilibet constitutos et quos vos et dicti vestri deputandi duxeritis eligendos quosque vos et vestri deputandi ad predicta non exemptos seu alienigenas a terris nostris notarios sumere habeatis fortiter compellant si fuerit necesse ad vobiscum et cum ipsis deputandis et quolibet ipsorum assistendum ut scribas et notarios in praedictis in quocumque videbitur expedire vobisque et deputandis per vos ac singulos dum tamen infra terras nostras presentialiter fueritis ut praefertur in omnibus et singulis antedictis cum emergentibus dependentibus et connexis et praedictis el quolibet eorundem pareant efficaciter et intendant sicut nobis omni morosa dilatione et oppositione ac excusatione cessantibus quibuscumque ut mereantur fidei catholice zelatores reputari et ne sententias a canone latas contra fautores hereticorum et impeditores officium dicte inquisitionis et fidei negotiorum nostramque indignationem damnabiliter incurrant. Nostre tamen intentionis omnino existit quod locorum ordinarii ut Episcopi seu vicarii eorundem vel locatenentes ipsorum vicariorum aut inquisitor seu inquisitores dictorum nostrorum Regnorum et terrarum seu ipsorum alter ad electionem tamen vestram dicti inquisitoris et vestrorum vobiscum et cum ipsis deputandis in omnibus et singulis processibus ex dicta causa fiendis et ferendis sentenciis assistant et una vobiscum sententialiter diffiniant. In receptione enim seu examinatione testium nostri officiales Regii vel alii locorum temporales coadiuvent et assistant vobis et vestris deputandis cum per vos vel eos fuerint requisiti. Volumus insuper et per presentes decernimus quod si per vos dictum inquisitorem infra terras nostras existentem contingat ad predicta exercenda aliquos deputare quod transumpto harum nostrarum litterarum in instrumento publico et sub nostro sigillo inserto absque decreto cuiusquam judicis ordinarii per quoscunque subditos nostros et dictorum regnorum et terrarum talis et tanta fides adhibeatur et tantam efficatiam et roboris et valoris firmitatem obtineant ac si presentes littere nostre originaliter exhiberentur. Nihilominus omnes et singulas condemnationes et alia emolumenta inde provenientia vobis et nostro fisco applicari et per nostrum thesaurarium exigi levari et recipi laboribus et mercede dictorum notariorum et aliorum circa predicta necessariorum et solitorum duntaxat exceptis volumus et jubemus. Datum Cervarie octava die novembris anno a nativitate Domini M trecentesimo quinquagesimo nono. P. Cancelarius. (1359)
Praeinsertas sanctorum doctorum et summorum Pontificum auctoritates constitutiones statuta et ordinationes mihi Petro Michaeli Carbonello Regio Archivario hoc in loco transcribere libuit ad liquido monstranda quae pertinent ad hereticae pravitatis inquisitionem specialiter super juramento inquisitoribus ipsius hereticae pravitatis prestando per illos qui praesunt civitati vel loco alio quocumque nomine conseantur. Quod quidem juramentum modo predicto die veneris XX mensis julii anno a nativitate Domini MCCCC octogesimo septimo (1487) praestiterunt personae subscriptae in civitate Barcinona personaliter existentes reverendo in Christo patri fratri Alfonso Spina (1) predictae hereticae pravitatis inquisitori. Et primo Ills. Dominus Infans Henricus Aragonum et Siciliae Comes Emporiarum et caetera Locumtenens generalis Serenissimi domini Regis. Magnifici Franciscus Malet Regens Cancellariam Petrus de Perapertusa Vicarius Barcinonae Joannes Çarriera Baiulus generalis Principatus Cataloniae et caeteri officiales jurisdictionem exercentes.
(1) Memoria tene quod prefatus dominus Alfonsus Spina ingressus est civitatem Barcinonae die dominica quinta julii anno praedicto MCCCCLXXXVII.
En el relato que precede, antes del párrafo que empieza Nostre tamen, marca el autor la señal de nota, y en esta se extiende con el siguiente escrito, al pie del cual esplica en cierto modo los motivos que le han impulsado á ello.
Nota: Quod egregius ille doctor Franciscus de Mayronis in suo quodam tractatu de hereticis dicit heresim esse errorem sed non quemcumque errorem qui est contra fidem catholicam aut Ecclesiam ut habetur in proemio de origine heresis Augustini ubi dicitur quod non omnis error est heresis licet heresis sine errore esse non possit: hec autem diffinitio confirmiatur per illud quod dicitur actuum V° ubi secta saduceorum fuit vocata heresis quia non solum contra fidem veteris testamenti negabant resurectionem et Angeles sed etiam contra Synagogam Phariseorum utrumque confitentium. Et nota quod heresis secundum Isidorum VIII ethimologiarum c. III et XXIIII q. II c. heresis ab electione vocatur quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod ilii esse videtur ut philosophi paripathetici achademici epicurei et stoici vel sicut alii qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo ad instruenda sive suscipienda quelibet ipse sibi elegit. Nobis ergo ex nostro arbitrio nihil inducere licet nec eligere quod aliquis de arbitrio induxerit. Apostolos Dei habemus auctores qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio quod inducerent elegerunt sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt. Ita quod si Angelus etiam de caelis aliter evangelizaverit anathemata vocatur haec ille. Ex his patet quod heresis habuit ortum ab electione propri judicii quia non eligunt ea que sunt a Christo vere tradita sed ea que sibi suggerit mens propria. Attende etiam quod dicit Augustinus in li. contra Epistolam fundamenti non credere inquit evangelio nisi quia Ecclesie catholice credo. Etiam nota quod diverse opiniones doctorum Sacre Scripture si non pertineant ad fidem et ad bonos mores absque periculo auditores utranque opinionem sequi possunt in tali enim casu locum habet illud Rom. XIIII unusquisque in sensu suo abundat. In aliis autem que pertinent ad fidem et bonos mores nullus excusatur si sequatur opinionem erroneam alicuius Magistri non quidem propter ignorantiam quia tunc immunes haberentur a peccato qui secuti sunt opinionem Arrii Nestorii (arrianismo ?) et aliorum errantium in fide nec etiam excusari potest propter simplicitatem et ignorantiam quia in rebus dubiis potissime in his que sunt fidei non est de facili praestandus assensus. Ideo ut diect Augustinus III de doctrina christiana consulere debet aliquis regulam fidei quam de scripturarum planioribus locis et auctoritate Ecclesiaa percipit. Praeterea legi quod utile est esse hereses in Ecclesia Dei licet in se hereses male sint et hoc probatur auctoritate Apostoli I Cor. XI ubi dicitur Oportet hereses esse ut qui probati sunt manifesti fiant in vobis super quo dicit glosa Oportet et utile est etiam hereses esse sicut errant in hiis qui dubitabant de resurrectione etc. Et licet Apostolus dicat Oportet hereses esse tamen non vult nec optat ut hereses sint sed quia sic futurum est dicit et quia hoc utile est. Et attende manifeste utiles esse hereses non in se quia male sunt sed quia earum causa excitantur
catholici viri ad consyderandas veritates fidei catholicae et sacrae scripturae qui primo inadversenter quasi somno gravi dormiebant. - An sit cum hereticis aut aliis hominibus publice disputandum de fidei respondetur secundum Thomam in secunda secunde q. X quod in disputatione fidei sunt duo consyderanda unum ex parte disputantis scilicet quia disputat tanquam dubius de fide et experiri volens veritatem tunc peccat proculdubio tanquam infidelis. Si autem disputat ad confutandum errores vel ad exercitium est laudabilis. Aliud est consyderandum ex parte audientium utrum scilicet ipsi sint instructi et firmi in fide tunc enim nullum est periculum disputare aut si audientes sunt simplices et in fide titillantes et tunc circa tales distinguendum est quia si sunt solicitate ab infidelibus intentibus in eis fidem corrumpere tunc necesse est publice disputare dummodo inveniantur aliqui ad hoc idonei per hoc nam simplices in fide firmabuntur et tolletur decipiendi facultas in fidelibus. Si vero non sunt solicitati tunc periculorum est publice de fide disputare coram simplicibus quorum fides etiam ex hoc est firmior quod nihil diversum audierunt et ideo non expedit eis ut audiant verba infidelium disputantum contra fidem. Prohibentur quoque omnes laici publice disdutare de fide vel oculte. Qui vero contra fecerit excomunicationis laqueo innodetur extra. de hereti. C. quecumque li. VI. Nota hic de modo inquirendi hereticos scilicet quod si papa dat certam formam illa tenenda est alias possunt queri per accusationem inquisitionem
et denuntiationem sed in examinatione testium contra hereticos debent interesse duae personae religiose et si fieri potest per publicam personam conscribi testium dicta extra. de hereti. C. ut officium li. VI. S. volumus et conceditur religiosis qui dum essent in saeculo tabellionatus officium habuerunt et exercuerunt et etiam clericis si in sacris sint constituti exercere libere officium tabellionatus quo ad premissa si eis injunctum fuerit ut in dicto C. ut officium S. concedentes. Item tenentur Diocesani vel Archiepiscopi vel Archidiaconi semel saltem in anno per se vel per alios querere hereticos ubi fama est eos habitare et illos quos credunt de hoc aliquid scire debent compellere jurare ut indicent si quos habent suspectos propter occulta conventicula vel alia signa extra. in C. excomunicamus S. addicimus. Suspectus autem si vocatus confitetur et speratur de correctione potest ei injungi penitentia salutaris. Si autem negat et ante sit infamatus indicetur
ei purgatio quam si non prestiterit excomunicabitur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitabitur. Et si per annum sic steterit extunc. velut hereticus condemnetur ....
Item illi que presunt civitati vel loco alii quocumque nomine censeantur ad requisitionem eorum debent jurare prescise attendere inviolabiliter observare ac facere ab omnibus suis subditis inviolabiliter observari toto tempore sui regiminis constitutiones in favorem fidei a Sede Apostolica promulgatas ac etiam reprobatas quas qui jurare noluerit et servare ut infamis et tanquam hereticorum fautor ac de fide suspectus officio et honore sui regiminis oxpolietur nec ulterius ad
dignitatem aliquam vel officium publicum assumatur nec teneat aliquid quod fecerit ut potestas ballivus vel consul vel rector extra. li. VI C. ut officium S. statuimus. Debent etiam omnes rectores in hoc negotio parere diocesanis et etiam inquisitoribus nec aliquo modo debent cognoscere de hoc crimine ut captus liberare et huiusmodi alias sunt excomunicati et si excomunicationem sustinuerunt per annum condemnari debent tanquam heretici extra in C. ut inquisitionis li. VI. Item in negotiis heresis procedi potest simpliciter et de plano et si periculum esset non nominatis accusationibus vel testibus publice nisi coram aliquibus providis precipiendo et de tenendo secretum sed cessante periculo publicentur fit in aliis judiciis extra. in capitulo statuta li. VI. Sed numquid hereticus poterit appellare dico quod hereticis inhibita est appellatio extra. eodem C. ut inquisitionis li. VI. - Nota quod non potest quispiam esse inquisitor nisi altigerit quadragessimum annum et tam ipsi quam comissarii deputati non possunt pecuniam extorquere nec scienter ecclesiarum bona ob delictum clericorum fisco Ecclesiae applicare alioquin sunt excomunicati ipso facto a qua non possunt absolvi praeter quam in mertis articulo donec illis a quibus extorserint plene satisfecerint de pecunia sic extorta nullis privilegiis pactis aut remissionibus super hoc valituris extra. de hereticis volentes in Clementinis. Et nullo modo potest inquisitor procedere contra aliquem officialem vel nuncium Romanae Curiae ut patet in Extravaganti Joan XXII que incipit confrater. Quis proprie dicatur relapsus respondetur quod accusatus de heresi vel suspectus vehementi suspitione qui in juditio abiuravit et postea commitit ipsam talis censetur relapsus licet antea heresis crimen non fuerit plene probatum. Sed si levis fuit suspicio non debet judicari relapsus quamquam ex hoc sit gravius puniendus non tamen debet ex hoc in heresim relapsorurn pena puniri extra. de hereticis accusatus li. VI. Qui vero in una specie scire in uno fidei articulo vel sacramento Ecclesiae erravit et postea abjuravit simpliciter vel generaliter heresim si postea erret in alio relapsus est judicandus Extra. eo. accusatus li. VI. Ille autem de cuius lapsu in heresim ante abjurationem constiterat vel nunc constat si postea hereticos receptet deducat visitet vel associet vel numera aut dona eis donet vel mittat vel favorem impendat qui excusari non possit judicari debet relapsus Extra. eo. accusatus li. VI in tali casu verum est quod dicit Apostolus ad Ro. I qui talia agunt digni sunt morte non sonlum qui faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus. Item est notandum quam penam incurrunt Episcopi vel inquisitores vel eorum substituti si maliciose aut fraudulenter imponant alicui crimen heresis vel aliquid alio falso imponentes quod impediat executionem officii eorundem respondetur quod si ipsi causa odii gratiae vel amoris vel lucri vel commodi temporalis omiserint procedere vel aliquem vexarent imponendo ipsam heresim etc. si Episcopi sunt vel supra per triennium incurrunt suspensionem ab officio. Si inferiores sunt excomunicati sunt a qua non nisi per papam possunt absolvi preterquam in mortis articulo et eandem penam incurrunt si omiserint contra quemquam procedere ubi fuerit procedendum Extra. de hereticis multorum in Clemen. Etiam est videndum si in aliquo casu sunt heretici tolerandi respondetur quod in pena heresis tria possumus consyderare primo ipsius gravitatem criminis secundo Ecclesiae corrigentis charitatem tertio ipsorum fidelium utilitatem. Considerando primo criminis gravitatem statim cum heretici deprehensi sunt essent interficiendi magis quam incendiarii aut falsarii unde Exodi. XXXII statim cum Moyses descendit de monte mandavit quod frater interficeret fratrem suum et proximus proximum pro peccato idolatriae. Et Deutero. VII mandatum fuit populo Israelitico ut aras hereticorum subverteret et sculptilia combureret. Et III Regum XXII dicitur quod Rex Ozias vidit sepulchra in montibus tulitque ossa eorum de sepulchris et combuscit illa. Si vero consyderamus in tali crimine charitatem ecclesiae tunc non statim traduntur heretici exterminio sed circa eos servatur ordo correctionis fraternae quia monetur primo et secundo et si postmodum reperiuntur relapsi non amplius Ecclesia eos tolerat quia nihil amplius de eorum correctione imperat. Sed consyderando utilitatem fidelium si aliqui sint heretici qui sic defendunt falsitatem sententiae suae ut in terra multitudinerm faciant et conventiculorum segregationes vel ecclesiae conturbationes cogitent tunc absque alia dilatione vel inquisitione exterminandi sunt quia cum bonum commune sit preferendum privato magis est providendum saluti communi quam saluti alicuius vel aliquorum. Sed id unum omiseram de pena qua sunt puniendi heretici et respondetur quod quadruplici pena scilicet excomunicatione depositione rerum ablatione et militari persecutione. Excomunicatione quia omnis hereticus sive occultus sive manifestus ipso jure est excomunicatus majore excomunicatione XXIII q. I. C. I et II. Extra. de heret. C. ad abolendam. Secundo depositione quia indistincte sive clericus sive laycus etiam Papa vel imperator vel quilibet alius debet deponi ab omni dignitate XL. dist. si Papa XXXIIII q.I. qui contra pacem. Tertio rerum temporalium oblatione quia omnia bona eorum debent confiscari Ecclesiae cui deserviebant si erant clerici vel laici si in temporali jurisdictione sunt Ecclesiae subjecti. Aliorum vero laicorum bona principibus secularibus confiscantur. Quarto militari persecutione si enim propter malos puniendos oportuit Regiam maiestatem non solum legibus esse decoratam sed armis armatam multo fortius propter hereticos exterminandos. Ideo dicit gl. I. Cor. v. de Paulo quod cum videbat aliquos protervos ad corrumpentes fidem Sathanae tradebat corporaliter vexandos. Sic ergo heretici non solum excomunicantur et deponuntur sed etiam omni officio et beneficio debent expoliari et si clericus sit debet degradari et demum quilibet talis debet reliqui arbitrio potestatis secularis animadversione debita puniendus scilicet crematione nisi continuo post deprehensionem erroris ad fidem velit reverti et errorem suum abjurare et satisfactionem exhibere et sic redeuntes debent in perpetuo carcere recludi Extra. de hereticis excomunicamus II. Sed quam penam incurrunt credentes receptores defensores et fautores hereticorum respondetur quod quilibet talis est excomunicatus et si non satisfecerit infra annum ex tunc ipse jure est infamis nec ad publica officia seu consilia nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi nec ad testimonium debet admiti nec potest condere testamentum nec ad alicuius hereditatis successionem accedere. Nullus quoque a super quocumque negotio sed ipse aliis cogetur
ADVERTENCIA.
Siendo excesivo el número de páginas que comprende el original de los opúsculos de Carbonell para un solo volumen de la Colección, hemos creído conveniente y más cómodo para el lector repartir la materia entre dos tomos de cuatro cientas páginas cada uno, esto es, prescindir de la división en secciones o partes, como se manifiesta en el prólogo, aun cuando parezca ser la más propia, y preferir la de la materia u original, para que los los dos tomos que resulten sean iguales en volumen y no difieran mucho de los demás que les preceden en esta publicación. Sin embargo, para que no parezca interrumpida la sección empezada en las últimas páginas de este volumen, hemos procurado acabar el tomo donde concluyen los documentos que pueden decirse preliminares de la misma, de manera que la parte narrativa o verdadero relato de cuanto corresponde a los sucesos de la Inquisición empieze en el tomo siguiente, al fin del cual se dará el índice completo de todos los opúsculos.
La diferencia que resulte de esta distribución, se compensará proporcionalmente en los tomos sucesivos.
respondere si judex est eius non valet sententia si tabellio non valent eius instrumenta. Et sic in similibus. Si vero sit clericus ab omni officio et beneficio debet deponi et illi qui tales postquam fuerint ab ecclesia denominati evitare contempserint debent excomunicari probantur hec omnia Extra. eodem excomunicamus C. S. credentes. Item omnes clerici qui talibus exibent ecclesiastica sacramenta vel traderent ecclesiasticae sepultarae aut elemosinas seu oblationes eorum reciperent debent privare suo officio ad quod nunquam restituentur sine indulto Sedis Apostolicae speciali similiter et regulares quorum etiam privilegia in illis diocesibus non serventur eis in quibus tales excessus perpetrare presumpserint ut in d. c. excomunicamus S sane clerici. Et nota quod ipsi credentes eorum erroribus heretici sunt dicendi Extra. eodem excomunicamus II. Quicumque etiam hereticos credentes receptores defensores vel fautores eorum scienter presumpserint ecclesiasticae tradere sepulturae excomunicati sunt nec debent absolvi nisi propriis manibus publice extumulent et projiciant corpora damnatorum et locus ille perpetuo eareat sepultura Extra. de heret. c. quicunque li. VI. Item heretici cum omnibus fautoribus modo dictis et ipsorum filii usque ad secundam generationem ad nullum ecclesiasticum beneficium seu officium publicum admittantur alias irritum est. Extra. eo. c. quicunque S. heretici. Et si dicas ex predictis colligitur quod hereticus est multiplici pena puniendus hoc videtur irrationabile quia Deus non punit his in id ipsum. Cum ergo omnes heretici sunt excomunicati ut dictum est et excomunicatio si pena sequatur quod non sunt alia pena puniendi respondetur quod pro uno peccato una pena quis punitur sed si ad unum peccatum plura concurrunt que sunt multa peccata vel propter relapsum eiusdem potest homo juste puniri multiplici pena. Sed quis ergo labitur in damnatam heresim punitur pena excomunicationis quia ut dictum est omnis hereticus est excomunicatus sed si post abjuratam heresim iterum labatur debet alia pena corporali puniri vel temporali damnari. Pleraque alia in hac materia scribi possent quae brevitatis gratia omittere placuit.
- Quae supra scribuntur ego quidem P. M. Carbonellus excerpsi ab sacris litteris in favorem fidei et adversus haereticos exaratis et in hunc locum ea collocare curavi adeo ut in promptu quae ad inquisitionem adversum haereticos ipsos pernecessariam pertinere videbuntur si non in totum saltem in partem citius habeantur.
FIN DEL TOMO VIGÉSIMO SÉPTIMO DE LA COLECCIÓN, PRIMERO DE LOS OPÚSCULOS INÉDITOS DEL CRONISTA CATALÁN PEDRO MIGUEL CARBONELL.