Legajo de cartas reales y autógrafos.
Licentia claudendi.
Nos Infans Henricus etc. Ad vestri fidelis Regii et nostri Francisci Carbonelli dicti domini Regis Scribe notariique et civis Barcinone supplicationem pro subscriptis humiliter nobis factam concedimus vobis quod libere licite et impune possitis instrumenta et contractus quoscumque notarie Raphaelis de Riudor quondam notarii publici Barcinone soceri vestri et notariarum aliorum notariorum quorum scripturas una cum suis vobis dono dedit si in saedis non fuerint largo modo notatae notare et in mundum redigere et claudere illa tamen cautela servata quod in contractibus ipsis sustanciale aliquod non mutetur sed fiant et fieri volumus predicta per vos bene et fideliter sicut decet. Nos enim ipsa instrumenta et contractos quoscumque ac etiam testamenta et codicillos per vos notandos et claudendos et omnia et singula que circa predicta feceritis tantam vim obtinere tantumque valere volumus ac si per dictum Raphaelem de Riudor et aliorum notariorum quorum scripturas ipse tenebat dum viverent facta extitissent. Mandantes per hanc eandem Gubernatori Catalonie principatus aliisque officialibus nostris et eorum locatenentibus presentibus et futuris ut concessionem et licentiam nostras huiusmodi teneant firmiter et observent et non contraveniant seu aliquem contravenire permittant aliqua ratione. In cuius rei testimonium etc.

Doc. 25