viernes, 20 de mayo de 2022

IV. Constituciones, 1408, Hugo de Lupia Bagés, cabildo, oficios divinos

IV. 

Constituciones ordenadas en el año 1408 por el obispo de Valencia D. Hugo de Lupia y Bagés con su cabildo acerca de los oficios divinos. Se copiaron del Breve valent. MS. en vitela el año 1464, que se conserva en el archivo de la misma iglesia

“Declarationes consuetae sedis Valentiae per reverend. in Christo patrem et dominum dominum Hugonem Dei gratia episcopum valentinum, et ejus honorabile capitulum, factae in capitulo paschali celebrato in anno à nativitate Domini 1408.

Declaramus, quod infraoct. corporis Christi non fiat de aliquo festo etiam duplici, nisi solum de festo B. Joannes Baptistae, et de festo BB. AA. Petri et Pauli. De commemoratione vero B. Pauli fiat post octavas corporis Christi. Item per totum episcopatum observetur regula generalis; quae facta et ordinata est de dominicis historialibus quae cantantur à prima dominica post oct. corporis Christi, usque ad dominicam ante adventum Domini, quae talis est. Et enim notandum, quod in quolibet mense, si in dominica qua debuerit historia celebrari, fuerit aliquod impedimentum, tunc debet inchoari historia in prima dominica per antiphonam historialem in primis vesperis; et in matut. per primum R. historiae, quod dicitur in tertio nocturno post omeliam dominicalem, quae dicitur loc. viij lect.

Historia autem postea celebretur tota integraliter in secunda dominica ipsius mensis, si non sit impedimentum in ea. Aliter differatur celebratio historiae usque ad sequentem dominicam: et sic usque ad ultimam. Et interim cantetur de historia ipsa quae jam fuit inchoata.

Si vero in omnibus dominicis ipsius mensis sit simile impedimentum, celebretur historia in illa dominica in qua sit minor solemnitas. Si vero in omnibus sit aequalis solemnitas, celebretur historia in prima dominica.

In sabb. quatuor temp. mensis Septemb. semper fiat officium majoritatis B. Mariae, si aliquod impedimentum non sit non obstante aliqua regula contradicente.

Item, in omnibus diebus quatuor temp. dicti mensis Septemb. si fiat officium de aliquo festo IX lect. vel trium, vel de oct. B. Matthaei, post Benedictus fiat commemorat. de quatuor tem. per antiphonam quae jam est in matutinata psalterii ipsius feriae, et oratio dictae feriae. Et in vesp. aña. quae est in dominicali ipsius feriae.

Item, quod proprietates responsoriae quae notatae sunt in libris sedis Valentiae, cantentur in festis sanctorum in cujus honore sunt ordinatae, sicut est de S. Honorato, de S. Eulalia, de S. Jacobo, de S. Anna, de B. Bernardo, et sic de aliis, et hoc in sede: et si omnes de episcopatu cantare seu dicere noluerint, quòd non sint astricti.

Item, quod illi, qui ipsas proprietates non habuerint in suis breviariis, possint dicere horas illius festi sicut continentur in communi.

Item, quod quaelibet ecclesiae, et quilibet clericus possint, si velint, facere per totum episcopatum divinum officium, sicut fit in sede valentina. Imo tenentur facere de jure per decretum XII. d. c. de his.

Item, quod in quacumque ecclesia totius episcopatus, de quacumque invocatione habente beneficium, vel capellam, et non aliter, possint facere festum duplex, scilicet quinque Laudates in primis vesperis, et facere processionem ad capellam: et post capitulam, et ad tertiam dicere R. majorem; et hoc si voluerint.

Item, quod infraoct. assumptionis B. Mariae, de nullo festo fiat officium, quamvis sit duplex; sed post ejus oct. fiat officium talis festi; et observetur per totum episcopatum, et publicetur. 

Item, quod caput oct. B. Laurentii fiat semper in vigilia assumptionis B. Mariae per totum episcopatum, et publicetur.

Item, quod de B. Egidio Abbate, de quo festum duplex celebratur fiant oct. simplices, usque ad vigiliam nativitatis B. Mariae; similiter quod. fiat per totam dioecesim, si voluerint.

Item, quod in omnibus diebus sabbatinis infraoct. B. Mariae occurrentibus fiant IX lectiones de dictis oct., nisi in illo sabbato fieri debeat de aliquo festo duplici vel proprietatem habente. 

Item, quod in diebus sabbatinis in quibus majoritatem B. Mariae facimus, fiet ejus officium in omnibus, sicut si esset festum duplex; excepto quod in primis vesperis non dicimus quinque Laudate, et in secundis vesperis nullam facimus mentionem.

Ideo nunc est ordinatum quod quando in sabbato majoritatem B. Mariae facimus, in primis vesperis sic incipimus: scilicet, quod cum antiphonis ferialibus dicimus psalmos feriales, vel dicimus antiphonas et psalmos de aliquo festo duplici, vel simplici, si forte in illa die veneris, de tali festo dictum fuerit. Capitulum: sicut cinamomum, R. Veni electa mea, Hymn. Ave maris. v. Elegit eam Deus. Aña. Alma redemptoris. Psalm. Magnificat. Oratio Concede nos famulos: et non fiat commemoratio appostolorum, nec B. Vincentii. Et hoc habet verum nisi in tali die veneris venerit aliquod festum duplex solemne; quia tunc omnia dicuntur de tali festo, et fiat sola commemoratio de B. Maria.

Item, cum in die veneris vesperas de majoritate B. Mariae facimus, completorium solemniter de B. Maria sine precibus cum antiphonis ejusdem B. Mariae assuetis dicimus. In matut. autem et per horas diei omnia dicantur sicut consuetum est in officio majoritatis B. Mariae; tamen fiat sicut si esset festum duplex, et non fiat secundus nocturnus de aliquibus octav. si forte in tali sabbato intervenerint: et ad tertiam dicatur R. Felix valde. v. Sancta Dei genitrix: et in secundis vesperis nulla mentio fiat de ipsa majoritate.” 

V. Sínodo de Tomás de Villanueva