sábado, 19 de noviembre de 2022

CORRESPONDENCIA CON GERÓNIMO PAU.

CORRESPONDENCIA CON GERÓNIMO PAU.

Fol. 276.

Epistola quibus elementis Barcinona scribi debet solicite inquirens.

PetrusMichael Carbonellus tabellio Barcinonensis Hieronymo Paulo Caesarei iuris profesori contribulo suo P. S. D. Nequeo satis atque satis mirari vir egregie de barbarie quorundam concivium Barcinonensium qui absque ratione aliqua et fundamento peritorum verba plurima non modo inepte scribere et pronuntiare non erubescunt immo si quos emendate scribentes vident ac ab eorum imperitia alienos audent stolidi eos obiurgare ac illorum doctrinam velut haereticam detestari nec tantum profecto doleo quod iniuria docti reprehendantur quam quod ipsi ignorantiam appetentes rudes indoctique persistant. Accidit nuper ex collegio nostro versipellem quempiam (quoniam vidisset me urbis nostrae nomen per C. exile scripsisse) chachinno pene crepuisse. Aiebat enim homo illitteratus usum in ea dictione scribenda servandum esse asserens a septingentis annis citra sic scriptam in publicis instrumentis comperiri sed quare ea tempora semibarbara fuisse sciebam nihili eius fundamentum existimavi sed querens si ante divi Constantini tempora hoc urbis nostre nomen per C. aspiratum apud quenquam auctorum adinvenisset et quoniam in se nescire diceret et si sciret se non curare iratus inscitiae hominis eum reliqui. Nunc te vehementer oro ad me escribas quomodo id urbis nostrae nomen scribendum esse sentias et an aspirari in eo nomine C. littera debeat necne. Vale et me tui observatissimum ama. Barcinonae calendis februariis anno salutis MCCCCLXXV.

Insiguiendo el plan que nos habíamos propuesto de dar a conocer en esta obra solamente la parte inédita de los trabajos debidos a la pluma del infatigable archivero, debiéramos omitir en este punto la importante contestación dada a la carta que antecede por el primo de Carbonell, el reputado jurisconsulto y literato Gerónimo Pau, por haberla dado a luz en su Marca Hispánica, como dato para corroborar la etimología de Barcelona, el sabio Pedro de Marca arzobispo de París, quien al citar el nombre del expresado etimologista, cuya opinión es de tanto peso para Carbonell, lo acompaña con honrosos calificativos, que son la mejor prueba de la importancia que mereciera en el mundo literario: Hieronimus Paulus vir gravis et eruditus (pone erudi-ditus); pero como Carbonell era pródigo en sacar copias de sus escritos, y hayamos observado alguna diferencia entre la reproducida por Marca, que ignoramos de donde la tomaría, y la que existe autógrafa en el códice de Gerona, tratándose precisamente en la misma carta de etimologías y desinencias o terminaciones, para lo que se requiere no omitir ni una sola letra, hemos creído indispensable publicarla aquí, tal como se encuentra en el referido códice, ya porque bajo este punto de vista puede considerarse como original inédito, ya por no interrumpir esta parte de correspondencia, acaso la más interesante de cuantas componen esta sección especial, que consideramos no menos como otro de los interesantes trabajos de Carbonell.

Fol. 276 v.

Epistola quibus elementis Barcinona scribatur prudenter respondens.

Hieronimus Paulus P. Michaeli Carbonello S.

Non mediocriter mea sententia errare videntur mi Carbonelle jureque reprehendendi sunt immo nec inter cives habendi qui nomina urbium in quibus nati alitique sunt scire haud impudenter negligunt. Quis enim non eum merito vituperet qui patris sui aut genitricis verum nomen ignoretur. Cum igitur patriam nostram nobis parentem esse sciamus et multa nos ei debere veterum scriptis manifestum sit turpissimum esse arbitror nomen parentis nostrae hoc est urbis in qua quotidie versamur pudentius ignorare. Et cum id scire omnibus profecto expediat omnesque contingat litteratis tamen viris id non ignorare per necessarium est tibique praecipue cum tabellio sis publicus et dietim nomen urbis istius te in instrumentis apponere contingat die de more adiectis et anno. Hac fortasssis ipse occasione adductus tuis litteris petitis et obsecratis admodum ad te scribam quo nomine urbem istam a majoribus appellatam esse comperiam et an in ea dictione aspirari C littera debeat. Ad responsionem ergo veniens et primo (ut mihi videtur) absoluto postremum etiam (quod petis) notissimum fiet cum altero dubium ex altero (ni fallor) pendeat. Sed potius mihi quedam praenotanda videntur quo liquidius ordinatiusque ad solutionem petitionis descensus fiat. Propria igitur nomina animalium locorumve quae neque Graecam neque Latinam derivationem aut analogiam habent a nostris grammaticis eo modo nobis scribenda esse traduntur quo apud priscos approbatosque auctores sive Graecos sive Latinos diligentius scripta invenerimus et id non sine ratione cum in barbaris dictionibus nec analogiam facilem cognoscamus neque etiam derivationem aut etymologiam. Auctoritati ergo antiquorum necessario standum est qui cum proximiores fuerint aetati qua nomina ipsa barbara initium habuerunt praesumitur juxta eorum pronuntiationem litteris mutatis in Graecum aut Latinum vertisse quandoque eas nostro more flectentes quandoque litteris tantum mutatis eas inflexas more barbaro reliquiisse ut credendum sit antiquissimos ipsos Graecorum veteres ubi videbant a barbaris nomen aliquot aspirate proferri id in Graecam vertentes litteraturam eo loco quo et barbari aspirari solitos esse. Testis est horum et Calagurritanus noster et prisci Latinorum grammatici referentes saepius nostre aetatis orthographiae autore Tortellio. Cum ergo nomen istud nostrae urbis constet barbarum esse et non Graecum et ejusdem pene nominis legamus in Aphrica fuisse urbem quam jam Barcinonium caput appellant et Hastrubali etiam a quo forte urbs ista condita fuit Barcino cognomen fuisse Livius scripserit. Querendum nunc ergo est quo nomine ab Graecorum et Latinorum majoribus haec barbara urbs fuerit appellata ut eo etiam (per ea quae supra memoravimus) a nobis appelletur. Sed prius ordo exigit his respondere qui audacius praedicant anilibus imbuti fabulis nomen istius urbis Latinum esse et ab Hercule cum Gerionem peteret conditam fuisse affirmant ab eo a nona ut aiunt barca cum ad ea litora sorte appulisset Barcinonam appellatam extitisse. Quae omnia longe a veritate aliena esse arbitror cum nusquam haec legantur et tamen ejus Ducis introitus in Hispaniam urbesque ab eo conditae ab Diodoro Siculo et Pompeio Trogo diffusius scribantur. Nulla tamen apud eos hujus oppidi mentio habetur. Nec verissimile praeterea est Herculem ipsum Graecum patrii forsitan sermonis oblitum nomine barbaro et Latino urbem in Hispania appellavisse. Barca enim non Latinum esse sed Afrum nemo ambigit pro eo dictum quod Latini musculos aut actuarias naves appellant. Nona fateor Latinum esse. Et ideo minime credendum est Graecum Ducem hujusmodi nomen urbi indidisse liciter et aliter contra hanc fabulam sequentes argui possit quod scilicet Barcino et Barcilon non Barcinona ut jam videbimus ab antiquis scriptum inveniamus. Superest hac insana opinione repulsa enarrare antiquos omnes auctores qui aut historias aut cosmographiam scripserint qua appellatione hanc urbem de qua quaerimus nuncuparunt. Primus omnium ut ipse comperio Pomponius Mela qui Augusti temporibus scripsit hujus urbis in secundo de cosmographia libro meminit sub his verbis Inde inquit ad Tarraconem parva sunt oppida Blande Luro Betulo Barcino et rursus Rubricatum in Barcinonis littore. Plinius postea Veronensis in quarto naturalis historiae Hispaniarum oras discurrens sequentia scribit In ora autem colonia Barcino cognomino Faventia. In quibusdam autem antiquis Plinii codicibus Barcine invenitur et non Barcino. Et Paulus iurisconsultus Barcinonenses inquit juris Italici sunt et paulo post idem jus et Valentini. Et Dionysius Alexandrinus de Balearibus insulis loquens in haec fere verba cecinit. Altera que major est Tarraconam civitatem versus habet. Altera vero quae minor Barcilonam contra potissimum septentrionem versa. Claudius etiam Ptolomeus Graeco sermone scribens sequentia edidit Rubricati fluvii (Llobregat) hostia deinde *(palabra en griego; página 372) Occurrunt et recentiorum auctoritates. Antoninus Pius in Itinerariis Hierunda (Ierunda, Gerunda, Gerona) Barcinonae M. P. LXVI. Et alio loco Praetorio Barcinonae M. P. XV. Divus etiam Hieronymus in libello quem de illustribus viris edidit Patianus inquit in Pyrinei jugis Barcilone Episcopus. Et Paulus Orosius de Atphaulfo (Ataúlfo rey godo) Gotorum Rege loquens ait Apud Barcilonam a suis interfectus est. Et Ilarius Papa hujus nominis primus ad Scanium Tarraconensem Archiepiscopum scribens ut in regestis Pontificum legitur meminit dicens Remoto ab Ecclesia Barcinonensi et ad suam remisso Ireneo Episcopo sedatis per sacerdotalem modestiam voluptatibus quae per ignorantiam ecclesiarum legum desyderant quod non licet obtinere talis protinus de clero proprio Barcinonensibus ordinetur Episcopus qualem te praecipue frater Ascani oporteat eligere. Ausonius etiam poeta ad Paulinum filium scribens ita locutus est Quanto me affecit beneficio non delata quidem sed suscepta querimonia mea Pauline fili veritus displicuisse oleum quod miseras munus iterasti addito etiam Barcinonensis murae condimento cumulatus praestitisti. Vidi et ipse Bononiae mundi figuram tabulis antiquissimis et pene vetustate consumptis litteris quae vix legi poterant in oris citerioris Hispaniae scriptum Barcino atramenti colore non rubro quo arguitur oppidum istud tempore quo tabule ille depictae fuerunt exiguum fuisse cum ibi Tarracon et Emporiae (Empuries) minio scripte cernerentur quo colore magnarum civitatum nomina etiam hodie signari solent. Ex his omnibus apparet variae hoc urbis nostrae nomen a priscis auctoribus terminatum fuisse ut et Barcino inveniamus et Barcinon quod saepius ab antiquis in nominibus propriis tertiae in omnibus desinentibus teste Prisciano usurpatum est ut dicatur Ruscino et Ruscinon Tarraco et Tarracon Narbo et Narbon Castulo et Castulon sicut plerunque in alia etiam terminatione fit cum inveniamus Arar et Araris Hispal et Hispalis Tolos et Tolosa Nicia et Nicea Carcaso et Carcasona. Et inde etiam Barcino et Barcinona qua plurimum terminatione Christiani auctores gaudent in urbium magnarumque civitatum nominibus ut pro Vlyxippone dicatur Vlyxibona et pro Tarracone Tarracona et pro Ancone in Piceno Ancona inveniatur etiam (ut vidimus) rarius tamen Barcilon et Barcilona a Graecis prolatum quam appellationem et recentiores et vulgus sequitur n liquida in l muta quod quandoque fieri Caesariensis etiam grammaticus firmat. Apud neminem autem scriptum comperio quod c littera aspiranda in ea dictione sit cum apud Graecos non per K sed per X scribatur. Sive ergo dicamus Barcinonam sive Barcilonam nunquam c aspirari debet.

Haec sunt quae de nostrae urbis nomine non segnius ab antiquis auctoribus scrutatus ad te scribere volui cum enim particeps mecum amoris sis participem te etiam doctrinae esse convenit. Nunc te pro nostra amititia moneo atque obtestor ut istic diligentius explores si forte nomen urbis istius in antiquis marmoribus quae plura intus vetus oppidum plura intelligo sculptum invenies ut et marmorum antiquorum auctoritas quae non lenis habetur memoratis accedat auctoribus. Epigrammata etiam si qua repereris ad me antiquitatum amatorem mittito. Vale. Romae idibus junii anno salutis MCCCCLXXV.

Fol. 278 v.

De fide marmorum quibus elementis Barcino et Tarraco scribi debeant epistola accuratius respondet Carbonellus.

P. M. Carbonellus publicus tabellio Barcinonae Hieronymo Paulo viro imprimis litterato P. S. D. Etsi mihi tuae litterae iocundissimae sunt tamen jocundius fuit quod nomen urbis nostrae Barcinonis a pseudographis post divi Constantini tempora corruptum id suscitatum impresentiarum videatur quoniam antea huiuscemodi urbis insignis nomen ut auctoritatibus antiquorum qui in pretio habentur luculentissime apperuisti per C. haud aspiratum litterati scribebant tum etiam auctoritates ipse liquido corroborantur in antiquissimis marmoribus Barcinonis et Tarraconis intra oppida vetera reconditis que (ut ibi legerim) temporibus divi Aurelii Antonini in scripta fuere quem longe ante Constantinum imperasse exploratum habeo. Nam litteris tius (tuis) perlectis ut tuae morem gererem voluntati ad vetus oppidum Barcinonensium me contuli e vestigio et ad concivium sedes quaspiam ubi in pervetustissimis marmoribus non modo nostre urbis nomen absque aspiratione sed etiam Tarraconis duplicator et. a. ante et post sculptum comperitur. Quo sit ut ex inde in notis codicibus in et scripturis conficiendis tam per mei quam per alios qui hanc veram orthographiam servare imitarique voluerint huiusmodi nomina ut scripsistis scribentur. Tacebitur igitur homo ille neotericus ac versipellis quippe que procacius asserebat usum in ea dictione scribenda servandum esse meque novum eius auctorem dictionis per vicos et plateas praedicare non cessabat verum si tacere noluerit eum cum sua barbarie relinquemus postea quam te summum cosmographum et rerum antiquarum apprime studiosum aliosque doctissimos et approbatos viros in tuis litteris exaratos ad rem nostram tutandam in testes produxerim. Praeterea (ut spero) venient eminentiores viri imposterum qui tua et illorum doctrinam eximia commendationes dignissimam suscipere aequo animo curabunt. Ego vero indoctus tuam doctrinam mihi et posteris meis salutiferam tanquam matrem summis laudibus extollendam impresentiarum ac perdiu maximo cum honore reverentiaque amplecti non desinam. Sed si quod reconditum magis erit meque discere et scire opus esse putaris ad has litteras statim mihi rescribe. Vale et me tantum ama quantum te a me amari intelligis. Barcinone pridie nonas julias anno salutis MCCCCLXXV.

Fol. 237.

Jesus Christus.

Huiusmodi epistolam Petrus ipse Michael Carbonellus Barcinonius tabellio lucubratione una edidi adeo quod morem gererem voluntati amicissimi contribulisque mei Hieronymi Pauli jure consulti Barcinonensis qui me suis litteris monuit ut fingerem epistolam a se editam (ut infra post hanc a me edita et mihi directa) subscriptum Theseum ad me dedisse. Cuius rei causam is Theseus impresentia ignorat.

Theseus Benetus Ferrandus Valentinus Balearis juri Pontificio iugiter vacans Bononiaeque scholaris Petro Michaeli Carbonello Catalano Tabellioni et nostri Hieronymi Pauli legum professoris contribuli et amicissimo integerrimo. P. S. Diebus haud longe dimissis (1: Id ornatius dicendum puto superioribus diebus et non diebus non longe dimisis.) Tabellarius quispiam unas mihi reddidit litteras nostri suavissimi Hieronymi Pauli arguto omni artificio et claro ingenio ac doctrina maxime pollentes quae non solum mihi sed circumspectioni tantorum doctorum et oratorum huius felsinae antiquitus sic Bononia appellata est ut in antiquis codicibus comperitur. Urbis oblactamento et etiam prodigio fuere. Jam equidem de nostro Hieronymo dicendum puto speculum et decus Haesperiae totus est cuncta rimatur peraccuto et eleganti stylo quicquid vult dicit et ordinat absque labore. Qui vero cupit humanitatis studia et iuris Pontificii ac civilis doctrinam exhaurire pergat ad hunc Hieronymum ab eius quidem fonte sitibundus bibat et sitis citius extinguetur neminem ita adulescentem video sibi parem nec forte maiore aetate confractum.

Quicquid in eo est optimum censetur. Morali neque naturali philosophia indiget. Gratus est non modo diis deabusque sed etiam cunctis mortalibus qui ob tanti ingenii et doctrinae suae praestantiam uno ore hic predicant Beatus venter qui eum portavit et ubera quae lactarunt vivat igitur in eum is jubar ecclesiae quem fore expectamus cum secundorum ubertate successuum. De his quidem satis. Cupio magnopere me tibi si non amicum saltem benivolum esse quum vera amicitia non sit latens ac inter ignotos causari nequit. Tu autem mihi innotus es et ipse tibi. Interim vero licet facie ad faciem te videre expetam sum paratus tuae morerem gerere voluntati quotiens ad me scripseris. Et quamquam cardiaci aegrotatione laboro quae mihi ad scribundum impedimento est tamen ut particeps mecum doctrinae amorisque sis eam epistolam quam memoravi (cuius exemplum penes me est) tibi interclusum sub presenti mitto. Non mireris si is indignis elementis hanc meam epistolam transcriptor famulus meus scripserit quum ob meam invalitudinem scribere non valui sed eam emmendatissimam a me aeditam comperies. Bene vale Felsinae XVII calendas septembrias 1475.

Epigramma premissae epistolae tale erat.


Viro nasuto Petro Michaeli Carbonello tabellioni apostolico dignissimo Barcinonae.


Epistole Hieronymi Pauli in premissis Thesei litteris enarrate tenor talis est quam is Hieronymus edidit per hec verba.


Hieronymus Paulus Barcinonensis Thesei Valentino Baleari S. Maxima laetitia amicorum suavissime superioribus diebus afectus sum quum tuas litteras receperam quibus scripsisti te studiis litterarum deditissimum esse quod non tantum ex tua assertione quantum ex epistolae tuae lepore et ornatu mihi notissimum extitit vehementius etiam gavisus sum quod te sacrarum legum studio cunctis viribus vacare intelligam et iure pontificio quandoque oblectari in quo quidem peritissimum fuisse Ateium Capitonem auctor est Macrobius libro VII Saturnalium nunc obnixius oro frater humanissime accuratius prosequaris. Multa nam apud veteres de iuris civilis laudibus tradita plurima periculo ipso singularia esse cognoscimus. Quid enim ad istius disciplinae commendationem satis esse potest quum per eam scire liceat ac intelligere quid aequum quid iustum quid sanctum quid religiosum quid utile quid honestum quid denique imitandum aut fugiendum sit. Per huiusmodi etiam studium Deum

colere parentes revereri patriam tutari amicos servare inimicos ipsos tolerare hostes repellere quae sua sunt tueri alienis non inhiare per id quoque bonis premia proponuntur mali autem ab iniquis studiis et facinoribus coercentur. Ideo traditum est leges ipsas non hominum sed deorum inventum esse nihil etenim mortales ipsos inmortali Deo coniungere potest quam haec legum veneranda necessitudo quae cum ipso traditae sint nihil in se continent quo Deo dignum censeri non possit nec immerito sacrarum legum ministros antiqui sacerdotes appellarunt quasi sacra quaedam heroicaque tractantes. Optime igitur adulescens clarissime a te optatum est sanctissimeque electum. Scio etiam nihil gratius aut iucundius (se lee iucundins) parenti tuo nuntiari posse quam te ad haec nostra studia divertisse. Sed quaedam nunc pro nostra amicitia moneo quae in rem tuam in dies esse cognosces ea sunt ut postquam quinque quae tantum supersunt ex deplorandis legum antiquis codicibus diligenti cura perlegeris horum quos enumerabo auctorem libellos revolves scio nam ad Ro. legum notitiam et eruditionem plurimum conferent eodem nam pene tempore fuerunt hystorici hi et jurisperitorum nostrorum clarissimi inde fit ut plura communia pertractent multarumque legum ortus explicent ac si qua obscura sint declarent et expediant imprimis tibi habende sunt Caii instituciones quas temporibus gloriosi principis divi Hadriani scripsit et Helii Pauli commentarii qui nuper Patavii inventi esse feruntur habendus praeterea est historiarum pater Livius Ciceronis libri lectitandi omnes Quintilianus Tranquillus Cornelius Tacitus Lampridius Spartianus Capitolinus Gallicanus non omittendi nec salebrosus etiam Amnianus. Ex graecis vero Polybius et Appianus Alexandrinus et commentarii quidam graeci qui in Justinianum codicem scripti sunt. Ex recentioribus autem meo concilio pauci tibi deligendi sunt praeter nam eorum semibarbarum ac solutissimum dicendi genus multae etiam ineptissimae interpretationes ab eis aeditae sunt quae liberalem quenque et ingenium ab eorum doctrina non immerito dimoveant nec mirum ita interpretati sint eorum nam aetate non modo dicendi elegantia sed litteratura ipsa vandalorum et gotorum eversione prope deperierat e contra juris consultorum aetas florida passim fuit et eloquentiae fecundissimis fontibus emanans quo modo igitur credendum est tersissima illa et elegantisima digestorum volumina ab hominibus omnis eloquentiae expertibus. Immo pene ut dixi barbaris recte exposita ac comentata esse. Causidicos ergo excellentis ingenii plures fuisse et esse nunc quoque fateor jurisconsulti autem et que iura Romanorum percalleant nusquam invenientur que numero Thebanas portas exuperent. Bartolus ergo tantum dinus et Paulus quem Castrensem cognominant tibi pertractandi sunt hi nam ut pluribus videtur minus ab antiquiorum sententiis aberrant. Coeteri autem ambagiosis quibusdam districtionibus sese implicantes confusum quoddam et inexsolubile cahos pro doctrina contexerunt et more incirculatorum ac phanaticorum hinc inde debacchari divinare conantur. Postremo nec ipsi se se intelligunt neque misserrimi ipsi lectores solidae ut aiunt doctrinae quicquam exhauriunt sed superfluis ac inextricatis allegationibus glomerati perpetua ignorantia irretiti continentur. Sed quum plura dicere vellem finem imponere coegit Tabellarius noster Polibarbarus. Mitto ad te libellum de fluminibus et montibus Hispaniarum quem ipse edidi eum transcribi facies modico aere id fiet. Deinde cures obsecro praeclaro poetae Franc. Puteolano tradatur cui plurimum me commendabis phamigerato etiam praeceptori Andreae Barbatiae Messanenssi optime de me merito et salutes plurimas et eventus prosperos verbis meis dicito Joanni quoque Garzoni oratori perfacundo et dulcissimis amicis Nicolao Emporitano et Hieronymo Lupio Valentino non vulgares salutes dicito Juliae ac Theodorae sororibus praeclaris et litteratissimis mulieribus me enixissime commendato et memineris rogo si quos ediderint libellos ad me mittere. Hic et salubritas aeris est per totam urbem et prospera valitudo paucissimi peregrinorum sonticis morbis laborant. Tu bene vale et me ama. Romae calendas augusti anno christianae religionis MIIIICLXXV fervente canicula.

Epigramma in premissa epistola tale erat.

Viro egregio Theseo Beneto Ferrando Valentino Baleari scholari peritissimo catalano Bononiae.