XVI.
Colección de cartas, legajo 108. 27 de enero, sin año, aunque debe ser del de 1409.
Illustrissimo principi et domino speciali domino Martino regi Aragonum. - Illustrissime princeps ac domine specialis. Litteras vestras scriptas Barchinone die decima quarta novembris proxime preteriti in hac civitate Pisana die vigessima quarta presentis mensis januarii cum magna animi exultatione recepimus ex earum enim tenore perpendimus evidenter sincerum zelum quem vestra magnificentia regia ad Dei servicium scismatis extirpationem et unitatis vinculum in Dei Ecclesia reducendum gerit in visceribus caritatis: de quo et benignis oblationibus nobis in eisdem litteris factis Altissimo cujus res agitur ac vestre celsitudini uberes quas valemus refferimus gratiarum actiones tenentes indubie quod ille qui hunc devotionis zelum in regiam mentem apposuit illum fovebit cum jugi perseverantia que coronat donec viderit fine prospero et suo suffragante virtuoso auxilio Christi Sponsam suo precioso fundatam sanguine in unitate et caritate sincera extinctis scismatis et aliorum errorum laqueis virtuosisime reflorere: et quia presentialiter domino nostro pape scribimus super nonnullis hanc materiam tangentibus de quibus ut apparet per suas litteras nobis directas sanctitas sua plene non fuerat informata ut cuncta magnificentie vestre note existant copiam litterarum quas ipsi domino nostro dirigimus presentibus inseruimus ex quarum serie luculenter apparere potest eas attente intuenti qua sinceritate fidei necessitate omniumqne
fidelium utilitate id exigente congregatur concilium universale partis utriusque et totius Ecclesie in hac civitate Pisana sine quo manentibus indispositionibus que sunt pax tam necessaria et tantis desideriisprestolata rebus dari non potest et quod est potius auctoritate sibi a Christo tradita volentibus contendentibus cum ipsorum honore et summo merito ac alias ipsis nolentibus pacem dare Ecclesie ad Dei gratum servicium et salutem omnium fidelium pie in Christo credentium honorem et inenarrabile meritum eorum qui in tam pio et necessario oppere suas porrexerint dexteras adjutrices. Et propterea vestram serenitatem regiam deprecamur quantum valemus ex intimis quatinus devotis supplicationibus et exortationibus piis dominum nostrum inducere dignetur ut ad concilium ipsum veniat debitum suum Deo et Ecclesie exhibiturus ut in preinsertis nostris litteris continetur vestrosque solempnes nuntios ad ipsum concilium dirigere ut facturi sunt alii reges et principes notabilesque comunitates et dare operam ut vestri regni prelati in ipso conveniant fructum magnum et Deo gratum servicium mérito allaturi: proinde enim ut pie credimus vestra regia munificencia honorem maximum et apud Deum summum meritum merito consequetur quam conservare et dirigere dignetur Altissimus qui unitos dirigit et divisos odit suamque ab eis avertit faciem semper ad suum servicium cum augmento glorie et honoris. Scripta Pisis die vigesima septima januarii. - S. vestri G. Penestrinensis - N. Albanensis - J. Ostiensis - P. Tusculanensis episcopi. - A. de Saluciis et P. Sancti Angeli diaconi sancte romane Ecclesiecardinales.